HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XLVI: Incidentia

In diebus Sedeciae factum est exterminium regni Judaeorum, et exordium habuit quinta aetas, cujus anno secundo facta est solis defectio, quam Thales Milesius praedixerat in diebus captivitatis. Romanorum sextus rex Servius, nobilis captivae filius, tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Viminalem, Aquilinum. Fossas circa muros duxit, census Romanorum civium primum instituit. Tandem occisus est a Tarquinio Superbo, Prisci Tarquinii filio. Eo tempore apud Graecos septem sapientes sunt appellati. In hoc loco dignum duximus interponere contrarietates de collatione annorum regum Juda et regum Israel, et determinationes earum, quae nobis occurrerunt, ut tandem earum historiam expeditius prosequamur